1 canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus
2 stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem
3 Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul
4 illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini
5 quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David
6 rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te
7 fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis
8 propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi
9 propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi