1 alleluia lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion lauda Hierusalem Dominum cane Deum tuum Sion
2 quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te quia confortavit vectes portarum tuarum benedixit filiis tuis in medio tui
3 qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te qui posuit terminum tuum pacem adipe frumenti saturavit te
4 qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo eius qui emittit eloquium suum terrae velociter curret verbum eius
5 qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit
6 mittit cristallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris eius quis sustinebit proicit glaciem suam quasi buccellas ante faciem frigoris eius quis stabit
7 emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus eius et fluent aquae mittet verbum suum et solvet illa spirabit spiritu suo et fluent aquae
8 qui adnuntiat verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua Israhel qui adnuntiat verbum suum Iacob praecepta sua et iudicia sua Israhel
9 non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent alleluia