Eterniseed

Psalmi 3

Vulgate · Latin · Free, public domain

1 psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui

2 Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me

3 multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo eius diapsalma multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper

4 tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum

5 voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper

6 ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me

7 non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus

8 quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti

9 Domini est salus et super populum tuum benedictio tua Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper

Read Vulgate with narration, notes, and lessons in the Eterniseed app.