1 in finem pro occultis filii psalmus David victori pro morte filii canticum David
2 confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua
3 laetabor et exultabo in te psallam nomini tuo Altissime laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi
4 in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua
5 quoniam fecisti iudicium meum et causam meam sedisti super thronum qui iudicas iustitiam fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae
6 increpasti gentes et periit impius nomen eorum delisti in aeternum et in saeculum saeculi increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter
7 inimici defecerunt frameae in finem et civitates destruxisti periit memoria eorum cum sonitu conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis
8 et Dominus in aeternum permanet paravit in iudicio thronum suum Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum
9 et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate iudicabit populos in iustitia et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus
10 et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in oportunitatibus in tribulatione et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia
11 et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine
12 psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes studia eius cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius
13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum
14 miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis
15 qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion
16 exultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt conprehensus est pes eorum exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum
17 cognoscitur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum conprehensus est peccator canticum diapsalmatis agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno
18 convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur Deum convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum
19 quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum
20 exsurge Domine non confortetur homo iudicentur gentes in conspectu tuo surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam
21 constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes quoniam homines sunt diapsalma pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper
22 ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae
23 dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt
24 quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi
25 exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret
26 non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit
27 dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo
28 cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas
29 sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem
30 oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum
31 in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter
32 dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum
33 exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum
34 propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat
35 vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor
36 contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies
37 Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi peribitis gentes de terra illius Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius
38 desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua
39 iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra